라틴어 문장 검색

Sed haec quoque hereditas Afri, ut reliqua cum fratre quaesita, transmittenda erant filiae fratris, a quo Tullus ex asse heres institutus praelatusque filiae fuerat, ut conciliaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 7:1)
qua re adiunges Saufeium nostrum, hominem semper amantem mei, nunc credo eo magis quod debet etiam fratris Appi amorem erga me cum reliqua hereditate crevisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 19:5)
Abdicato frater chirografum dedit dimidiam se partem daturum hereditatis, si non respondisset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.1)
hunc quoque Perseus, sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 254:1)
hereditatem L. Pauli an liberalitatem Africani, qui eius hereditatis Q. Maximo fratri partem suam concessit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 2:3)
sociique penates vel propter supra dictam coniunctionem Ilionae et Polymestoris, vel quia cum omni hereditate maiorum diviserant etiam deos penates Dardanus et Iasius fratres, quorum alter Thraciam, alter Phrygiam incoluit occupatam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 153)
Fratri autem Ariobarzanis Ariarathi, cum bene meritus uterque eorum de re publica esset, ne aut regni hereditas Ariarathen sollicitaret aut heres regni terreret +Ariobarzani attribuit qui sub eius imperio ac dicione esset+.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 66:6)
Et dixit: " Iustum est, ut accipias illam. Et audi me, frater, et loquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversi fuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potest denegare illam tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morte periet, secundum iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et filiam illius magis quam omni homini.
(불가타 성경, 토빗기, 6장13)
Et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israel populo suo.
이들의 땅을 재산으로 주셨다. 당신 백성 이스라엘에게 재산으로 주셨다. (불가타 성경, 시편, 135장12)
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient.
형제가 형제를 넘겨 죽게 하고 아버지가 자식을 그렇게 하며, 자식들도 부모를 거슬러 일어나 죽게 할 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 10장21)
Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos;
형제가 형제를 넘겨 죽게 하고 아버지가 자식을 그렇게 하며, 자식들이 부모를 거슬러 일어나 죽게 할 것이다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 13장12)
Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.
그 여자는 다시 카인의 동생 아벨을 낳았는데, 아벨은 양치기가 되고 카인은 땅을 부치는 농부가 되었다. (불가타 성경, 창세기, 4장2)
Dixitque ad eum: "Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.
그러자 그분께서 말씀하셨다. “네가 무슨 짓을 저질렀느냐? 들어 보아라. 네 아우의 피가 땅바닥에서 나에게 울부짖고 있다. (불가타 성경, 창세기, 4장10)
Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua!
이제 너는 저주를 받아, 입을 벌려 네 손에서 네 아우의 피를 받아 낸 그 땅에서 쫓겨날 것이다. (불가타 성경, 창세기, 4장11)
Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo.
그 아우의 이름은 유발인데, 그는 비파와 피리를 다루는 모든 이의 조상이 되었다. (불가타 성경, 창세기, 4장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION